Latin
EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 151
Unproofread scanNot analysed yet
XXIIX. Neque datur praesentius, ad omnes praecavendos morbos, praesidium, ac liber sangvinis &humorum circulus. Scholion. Quodsi enim morborum, tam acutorum quam chronicorum, primordia atque origines exquisitiori pauio indagine exploramus, deprehendimus, sangvinis &humorum stases, stagnationes, minimorum vasculorum obstructiones &excretiones; maxime vero omnium transpirationem impeditiorem eos progignere. Cum vero sangvinis liber motus ac circulus has causas omnes avertat; facile intelligitur, in eo maximam efficaciam adversus ingenerandas morborum materiales causas sitam esse. XXIX. Circulus quoque sangvinis est illa toties decantata natura veterum, optima morborum medicatrix. Scholion. Veterum sagacissimi &experientissimi medici, quia perspiciebant, homines periculose aegrotantes, sine ullo medico &medicina, felicius saepe sanitatem recuperasse, ac si ipsis usi fuissent; non sine ratione adseverabant, naturam corporis humani esse optimam morborum medicatricem, cujus ductum &viam medicus sequi debeat. In quonam vero haec natura consistat, ob defectum anatomes &minus cognitam machinae nostrae structuram &motus vitales ignoratos, neutiquam comprehendere poterant: nostro vero tempore, cum beneficio diligentioris anatomes atque experimentalis ac mechanicae physicae, motuum naturae &causae clarius pateant, constanter adserimus, naturam illam, cui tantas adscripserunt in curando &conservando corpore vires, nihil aliud esse, quam sangvinis liberum circulum, qui in morbis, praesertim febribus, adauctus, stases &stagnationes humorum removet, spastieas stricturas partium aperit, humorum tenacitatem dissolvit, eorumque nimiam quantitatem motu imminuit &per colatoria omne superfluum excludit.