Latin
EXCELLENTI CIRCULI SANGVINIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 152
Unproofread scanNot analysed yet
Neque alia chronicas passiones expugnandi excogitari potest via, quam ut per medicamenta fudorifera, metallica &aquas medicinales salubres, atque decocta medicinalia motus sangvinis &humorum augeatur, ut fluxiles reddantur, ut, adapertis poris, massa sangvinea ab omnibus excrementitiis fordibus purgetur. XXX. Sangvis bonus &temperatus, per cerebri vasa translatus, vigorem &robur animo infert. Scholion. Attenta &crebra experientia compertum habemus, quod praesentia animi &moderatio adfectuum, ingenii quoque vigor, maximam partem a sangvinis laudabili per cerebrum cursu moderatiori, dependeat: nam simul ac ille immoderatus fit, ac nimis celer, proclivitas ad praecipites animi adfectus, iram. rixas nascitur, si nimis velox est, furoris metus subest, uti videmus in febribus, si sangvis nimis paucus, ad timorem &terrorem fit proclivitas, si tardius movetur, moestitia, angor animi mentem occupat. XXXI. Diversae animi inclinationes ad virtutes ac vitia plurimum a sangvinis circulo per caput dependent. Scholion. Hinc petenda est ratio, cur temperamentum corporis sequantur animi mores. Observamus ad ideam motus sangvinis fieri actiones sic dictas animales. Cholerici, in quibus sangvis celerius transfertur, ad temeritatem, ambitionem, factiones, seditiones, inimicitias, odia admodum proni sunt. Sangvinei, in quibus placidior &facilior sangvinis cursus est, ad voluptates, luxuriam, otium, libidinem &omnia, quae sensus delectant, valde sunt proclives. Phlegmatici, in quibus bus sangvinis cursus admodum langvidus est, ad socordiam, pigritiem, sorditiem, turpitudinem inclinant &nihil aestimant. Melancholici, in quibus sangvinis motus est tardus, sunt valde timidi, suspiciosi, pertinaces. XXXII. Non modo temperies &motus, sed &copia sangvinis animi dispositionem &operationem varie modificat. Scholion.