Latin
USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 481
Unproofread scanNot analysed yet
Dari in homine inque reliquis animantibus quoddam principium, quod varias motuum species diversis organis &sensoriis ab objectis externisspercipiat, extra omne dubium est; idvero mediante liquido nerveo operatur, quod ejus quasi instrumentum est, in quod agunt objecta, &inquo etiam eorum actiones &motus percipiuntur: videntur vero actiones &motus objectorum in fluidum nervorum motu un dulatorio non secus ac radii luminis in undis aethereis propagari &ad sensorium commune in cerebro deferri. XXV. Omnes perceptiones non in nervis, sed in membranis nerveis tensilibus celebrantur. Scholion. Ita visus fit in membrana nervi optici expansa, quae est tunica retina, auditus in interiori membrana nervi acustici, quae labyrinthum, cochleam &internam auris partem investit. Olfactus in membrana nervea, quae internarum narium partes, maxime vero squamosa ossa obducit, perficitur. Sapor in papillulis linguae nerveis pyramidalibus: &tactus in papillulis &fibrillis nerveis cutis residet. XXVI. Quo major itaque fibrarum &nervearum membranarum tensio est, &vehementior earum ab objecto externo agitatio, eo acutior &sensibilior quoque est perceSchoptio. 482 CAP. II. DE VSV FLVIBI CEREBRI AC NERV.