Latin
USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 482
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Ex quo patet ratio, quare juvenes &qui temperamento sunt cholerici, tensasque ac teneras fibras obtinent, acutiores dolores ac sensus habeant, item quare fibrae cutis tumore nimium expansae, ut in podagra &erysipelate vel a levissimo contactu adficiantur. Quod ab usu externorum in cutis laesionibus alii bene, alii mare se habeant, &quidam emplastra ac pinguia humidaque ferrant, alii vero ab iis graviter iaedantur, quidam spirituosa balsamica linimenta optime tolerent, a quibus alii vehementer adficiantur, id unice a diversitate toni fibrarum, nerveo tendinosarum cutis dependet, quam omnino exacte nosse in quibusvis individuis utile non minus, quam valde necessarium chirurgis ac medicis est. XXVII. Membranae nerveae nimis relaxatae aut humore obsessae hebetioris sensationis sunt. Scholion. In coryza olfactoriis &gustatoriis narium membranis nervosis multo humido obsessis gustus &olfactus perit vel male habet. In membris paralvsi tactis nulla fit perceptio, eo quod in hoc adfectu fluido elastico nervorum, qued tensionem efficit, partes destituuntur. A tympani atonia fit surditas, a laxitate retinae caecitas senibus familiaris est. XXVIII. Quomodo in sensoriis fiat rerum sensilium in nervos agentium perceptio, dictu &perceptu difficillimum est. Scholion. Refertur haec res merito ad ignota &intellectui humano abstrusa, quorum ingens adhuc copia in rerum natura datur. Praestat itaque his de rebus tacere, quam varia fingere. CAP. III.