Latin
SOMNO AC VIGILIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 482-2
Unproofread scanNot analysed yet
SOMNO AC VIGILIA. Ullus homo sine somno &quiete diu vivere vel sanum manemanare potest, unde somni natura ejusque causae Medico sunt investigandae. II. Somnus est cessatio operationum animae ad tempus ob secretionem &influxum fluidi nervei in sensoria languidiorem. Scholion. Patet hoc ipsum exinde, quia homines dormientes nec vident, nec audiunt, nec contactu facile moventur; ergo anima cessat operari per somnum in organis maxime sensuum externorum, quamvis ejus operatio non cesset in actuandis ideis, quae vestigia sunt cerebro impressa ab objectis externis, testantibus id insomniis.