Latin
SALUBRITATE ET INSALUBRITATE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 537
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis dulcia temperata partium gaudeant mixtura, adeoque nutritioni quodammodo idonea videantur, quoniam tamen dulce est sal sui generis, quod in aqua liquescit, hinc partium substantiae apponi haud potest, siquidem ab humido praeterlabente statim solvitur. XXVII. Alimenta, tuendae sanitati idonea, non tantum materiam laudabilis succi in se reconditam habere, sed bene etiam a ventriculo dissolvi debent. Exinde necessario sequitur, ea ciborum genera, quae ob duram &compactiorem texturam dissolutionis negotium facessunt, non adeo sanitati esse congrua. XXVIII. Carnes animantium aetate provectiorum, infumatae, salitae, ova indurata, &omnis fere generis pisces marini, neque minus panis grossior secundarius, ob rigidiorem magisque implicitum, quo gaudent, partium contextum difficulter a ventriculo expugnari inque succum &sanguinem converti possunt. Scholion. Ejusmodi cibi duriores, ut intricatior eorum nexus disjungatur, multum caloris, copiam fermentalis &salivalis lymphae &ventriculi robur desiderant; adeoque non nisi robustis corporibus, &quae motu exercentur, conveniunt. Quam ob rem populi earum regionum, quae versus septentrionem spectant, ut Sueci.