Latin
ALIMENTIS ALIORUM INSALUBRITATEM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 543
Unproofread scanNot analysed yet
Ingens quoque ab hisce potibus fructus est expectandus, dum omnisgeneris succos reddunt fluidos, omnia emunctoria aperta servant, sanguinis circulum &hujus beneficio omnes excretiones, praesertim transpirationem promovent. VI. Ad salubritatem alimentorum &ne corpus offendant, multum faciunt condimenta, quae cum cibis adsumuntur. VII. Omnia condimenta in tres classes commodissime redigi possunt, nempe ad sal acre &oleosum, magis vel minus volatile, vel ad sal acidum, vel ad sal salsum. VIII. In eorum numero, quae sale &oleo volatili subtilissimo constant, condimenta sunt sequentia, videlicet omnia aromata, piper, zingiber, caryophylli, cinnamomum, cardamomum, nux moschata, flores macis, cortices citri, aurantiorum, &ex plantis sale volatili oleoso turgentibus semen sinapi, herba nasturtii, cochleariae, raphanus rusticanus, radix armoraciae &omnia ceparum, allii ac porri genera, item cuminum, anisum, anethum, thymus, satureja, majorana, basilicum, origanum Creticum, salvia, petroselinum, pastinaea, radix cichorii, herba pimpinellae, piperitis, ranunculus esculentus, artemisia, folia lauri, myrti, baccae lauri, juniperi, &id genus plura alia. Scholion.