Latin
LUBRI NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 553
Unproofread scanNot analysed yet
Quo salubrior aqua fontana est, eo praestantiorem exhibet cerevisiam &quo subtilior aqua, eo plus ingredientia extrahit, eoque melius fermentescit, deinde diuturniori coctione cerevisiae salubrem naturam acquirunt &nutritiva hordei substantia coctione mitescit &quasi muturatur, &lupulus vaporosum suum grave sulphur in auras emittit, fermentatione vero crassum a subtili separatur. XVIII. Omnis vero cerevisia crassa, turbida, foeculenta, fermentata acida &quae non sufficienter cocta fuit &caput gravat, flatuum est procreatrix, obstructiones, stranguriam, asthma, &colicam generat XIX. Vina, sive dulcia sive spirituosa vel acida aut temperata fuerint, congruum potum ad nutritionem &ad alendas corporis solidas &fluidas partes, minime constituunt, siquidem eorum mixtio ac crasis a natura sanguinis plane aliena est. XX. Vina itaque merito inter medicamenta sive alimenta medicamentosa, quibus &concoctio ciborum &excretio alienorum, nec non virium &caloris restitutio egregie adjuvatur, referenda sunt. Scholion.