Latin
LUBRI NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 554
Unproofread scanNot analysed yet
Profecto vinum inter nobiliores medicinas principem locum teneresmeretur, siquidem vix ulla in rerum natura datur medicina, quae tanta virtute instructa est acido spirituoso temperato vires ventriculi &universi corporis restaurandi &circulum sanguinis promovendi, quam praestantissimae notae vinum moderate ac prudenter usurpatum: unde etiam non sine ratione a divo Paulo modicus vini usus ad infirmum ventriculum roborandum commendatur. XXI. Vinum acido spirituosum motus vitales systoles &diastoles in universo corpore resuscitat, hinc sanguinis circulum &calorem auget, unde ejus usus iis proficuus est, qui virium resuscitatione opus habent, naturae debilioris frigidae &humidae sunt, ac multa alimenta cruda &humida adsumserunt, vitaeque sedentariae indulgent &vires variis ex causis amiserunt. XXII. Usus vero vini praesertim immoderatior minus convenit us, qui multum caloris habent, ut infantili, juvenili aetati &qui calidioris temperaturae sunt, corpus motu exercent, tempore aestivo &qui agilioris sunt animi pulsumque celerem habent. Scholion. Sicuti enim natura sive sanus ac ordinatus corporis nostri status gaudet temperato sanguinis motu: ita creber &immoderatus vini usus intemperiem caloris &motus introducendo ad labefactandam sanitatem paratissimus est. XXIII. Juvat egregie bonum vinum moderate sumtum concoctionem &perspirationem crudorum alimentorum. Scholion. Quare adsumtis fructibus horaeis &variis piscium generibus etiam marinis, oleraceis atque inflantibus non inconvenienter vinum admiscetur &superbibitur. XXIV. Praestantissimum &saluberrimum vinum judicatur, quod nec nimis spirituosum, nec acidum est, sed temperatum, quod non gravat caput, aut in ventriculo stagnat vel acescit, sed cito excretoria per urinam &perspirationem transit.