Latin
LUBRI NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 555
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Dulcia vina augent sanguinem, &plethoram facile ingenerant, spirituosa nimium commovent humores, acida vero ac nimis tartarea facile acescunt atque stagnant in ventriculo; quae vero vaporoso sulphure scatent, capiti imprimis molesta sunt, &nervos debilitant, unde ad multos &graves morbos usus eorum frequentior disponit. XXV. Quia igitur vinum magis vicem medicamenti, quam alimenti gerit, parciori semper manu praebendum est, &sicuti conveniens ejus usus optimae medicinae loco habendus est, ita etiam vini abusus nocet ac sanitatem offendit, Scholion, Experientia suffragatur, quod, qui vino largius indulgent &prima statim aetate bibunt, minus longaevi sint, uti contra aquae potus &vini abstinentia multas gentes macrobios reddunt. XXVI. Vinum cum aqua pura temperatum ac dilutum, quale erat omne Graecorum vinum, sanitati magis conducibile est, quam vinum purum, Scholion, Laudandus veterum in eo mos est, quod pro diversitate naturarum, anni temporum atque aetatum valde curiosi ac circumspecti erant in temperando vino cum aqua, adeo ut interdum duas partes aquae uni parti vini admiscerent, interdum vero plus vel etiam minus vini adolerent: cavendum tamen est, ne vinis nix aut glacies admisceatur, praesertim tempore aestivo, quia ventriculi &intestinorum motus peristalticus hac ratione facile laeditur &morbis tam acutis, quam chronicis gignendis occasio praebetur.