Latin
DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 621
Unproofread scanNot analysed yet
DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM, AETATUM ACTEMPORUM ANNI DIAETE. VEmperamentum nihil aliud est, quam certa partium A& solidarum &fluidarum habitudo ad circulum sanguinis motusque microcosmicos &functiones tam naturales, quam vitales &animales perficiendas. Scholion. Firma experientia exploratum habemus, pro diverso sanguinis circulo, ejusque in partes solidas influxu diverso etiam modo se habere robur corporis, ipsamque digestionem cum secretionibus &excretionibus mirum quantum variare imo animi quoque inclinationes, ac mores, cum ingenii facultatibus disparilem nancisci conditionem. Quare haec omnia à diverso sanguinis circuitu velut ab origine sua profluere, extra omnem dubitationis aleam positum est. II. In cholerico sic dicto temperamento fibrae sunt teneriores, valdeque tensae, &vasa angustiora, per quae validior vis motrix vehementi impetu vitales undas jaculatur. Scholion. Hinc est, quod etiam in animo praecipitantia, inque ceteris corporis functionibus quaedam velocitas observetur. quia sanguis in hoc temperamento celerius per vasa vibratur, hinc major exurgit calor, &partes sulphureae exaltantur. III.