Latin
DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 622
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc praediti temperamento caveant sibi ab omnibus uis, quae corporis calorem accendunt, &sanguinem rapidiori motu exagitant. Ea potius in usum seligere conducit, quae igneum quasi hunc motum paululum restinguunt, eique quandam temperiem conciliant, utpote quae optima sanitatis est conservatrix. Scholion. Quam ob rem cholericis neutiquam accommodata sunt vehemens ac longior corporis exercitatio, motus laboriosus, cibi aromatici, calidi, pingues, potus spiritu pleni, vinum praesertim generosum, spiritus vini, cerevisiae inebriantes, fervidior solis aestus, omnis immoderata animi commotio, medicamenta validiora, purgantia, sudorifera, volatilia, nimis diuturnae vigiliae, &quaecunque ita comparata sunt, ut sulphuream humorum intemperiem cumulent, eorumque incendium augeant: Periculum quoque cholericis intentant omnia excessive frigida, tam aër frigidus, quam potio frigida, quippe quae ejusmodi sunt, ut sanguinem per se spissum ac debita orbum humiditate in tenacissimum gluten cogant, unde graves cholericorum inflammationes ac febres utplurimum proficiscuntur: At vero cholericorum sanitati praesidium promittunt infusa calida, potus copiosiori aqua diluti. aqua decocta; vinum cum aqua mixtum, omnes cibi humectantes; temperatus hypocausti &lecti calor: &conclave spatiosum. Denique per omnia mediocritatem colant, sique alvum adstrictam experiuntur, non purgantibus validis, sed laxativis, v. g. passulis, myrrha, &aloë, solvenda est. IV. In temperamento melancholico ob fibrarum duritiem ac densitatem sanguis lente &cunctanter per vasa devolvitur; unde humores crassitiem induunt, omnesque tam animi quam corporis actiones quadam cum difficultate exercentur: Quare nocumento sunt omnia, quae humoribus spissum lentorem inducunt, &impeditiorem eorum circuitum magis magisque sufflaminant.