Latin
VITAE AC MORTIS NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 70
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc nunc liquido intelligitur, quare insigne vulnus cordis vel majoris vasis, aut polypus, orificium magnae venae claudens, subitam mortem ingeneret &quare intensissimum frigus hominem possit necare: siquidem per cordis aperturam, tanta sanguinis copia effluente, mox in totum concidit ejus diastole, hinc totus sanguinis cursus simul &semel definit ac in momento mors adest, quo vel unico clarissime mortis natura intelligitur. Polypus necat, quia sanguinis ad cor sufficientem adfluxum, &consequenter ejus diastolen, tollit, acri vero frigore, quum sanguis coagulatur, utique ejus cursus ac fluxus omnimode sistitur. XIX. Quemadmodum liber sanguinis circulus universum corpus ab abominabili corruptione &morte vindicat, ita corruptionem funestam partis, sive necessario consequitur, quae tandem totum corpus in putreinternae sive externae, dinem trahit &vitales motus in totum exstinguit, a circulo sanguinis sublato originem suam trahere. Scholion. Citissime pars corruptioni sphacelosae subjicitur, modo fortissime vinculis stringatur: sic enim, ligatis vasis, adfluxus &refluxus sanguinis impeditur &immotus ibi stagnans promte putredinem, cujus vis est valde sui multiplicativa, concipit. XIX. Quicunque itaque medicus, quod suum est munus, mortem avertere &corpus diu vivum, salvum ac integrum conservare cupit: is nihil aliud agere debet, quam ut eo omne suum auxilium &consilium dirigat, quo sanguinis liber ac perennis cursus, per omnes corporis partes, praestetur, funesta vero ejus stasis, quies vel stagnatio avertatur, Scholion.