Latin
VITAE AC MORTIS NATURA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 71
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim ullus moritur homo, ubi non circuli sanguinis destructi &mortiferae staseos, adeoque mortis, evidentissima testimonia ac indicaturae adsint: quapropter in omni morborum curatione circuli sanguinis conservatio primum &principale debet esse in intentione medici, &ultimum in exsecutione. Hoc argumentum fusius in dissertatione de generatione mortis in morbis exsecuti sumus. XXI. Atqui jam liquido apparet ea, tam ad vitam longius producendam, quam ad morbosas adflictiones praecavendas &avertendas, optima esse praesidia, quae ad conservandum sanguinis liberum &progressivum motum, maxime per tot subtilissimos &innumerabiles tubulos &vascula minima, quibus omnes partes obsitae sunt, faciunt: sicut e contrario tum ad morbos proferendos, tum ad mortem accelerandam multum conferunt, quae vitalem hunc motum cohibent vel retardant atque angusta vasa occludunt. Scholion. Maximae hinc utilitatis ad sanam &longam vitam sunt omnia, quae fluiditatem sanguinis &humorum conservant, perspirationem liberam praestant; ut infusa calida herbarum, item motus atque exercitatio corporis, nec non quae acidum corrigunt, item stomachica temperata balsamica, quae blandam spirituascentiam chyli &sanguinis promovent, neque minus provide administrata venae sectio, quae, sanguinis nimiam copiam detrahendo, liberiorem ejus per omnis generis vasa cursum procurat.