Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 370
Unproofread scanNot analysed yet
Famelici si plus justo sese avidissime sumtis cibis, praesertim pinguibus replent, in febriculam quandam ephemeram, quae digestionis adpellari poterit, subinde incidunt, siquidem non multo post cibum sumtum ventriculi inflationem cum summa anxietate, inquietudine &spirandi angustia, &dolorem ventriculi tensivum persentiunt, qui ad scapulas, ad fauces &ad ipsum caput progreditur, quod graviter dolet, facies rubet &mens incipit fieri inquietior. Praeterea languor totum corpus occupat, extremae partes inalgescunt, tempora pulsant, pulsus durior &frequentior fit, alvus constringitur, &hic paroxysmus plerumque intra aliquot horas supervenientibus ructibus vel vomitu aut sudore solvitur. Scholion. Hunc affectum ego aliquoties observavi in hypochondriacis famelicis, &hujus symptomata ab inflatione stomachi unice mihi repetenda videntur, cujus dextra pars saepius in tumorem vesicae inflatae instar juxta scrobiculum cordis in dextro latere attollitur. A nimia igitur ventriculi, qui totus nervosus est, distensione nervorum paria, praesertim intercostale &octavum, tensionem &tractionem patiuntur, unde partes, quas pertranseunt, spastica strictura &crispatura affici, &haec mala produci, non mirandum est. Similem morbum Hungaris endemium, qui vocatur Tsoemer, in peculiari Dissert. Dr. Milether erudite descripsit. §. XXX Cruditas, a nimia ingestorum copia &concoctione difficiliori orta, placidum somnum impedit, &capiti ac toti corpori gravitatem infert. Scholion. Neque certe Sanctorii dictum Sect. IV. aph. 40. experientia vel ratione caret, videlicet somnum nihil magis interturbare, quam ciborum corruptelam; Nam fortius lacessitis ventriculi nerveis tunicis totum systema nervorum, cum quo princeps haec partium magnam communicationem &consensionem fovet, praeter naturam tenditur ac stringitur, unde inquietudinis origo, &quia constrictis excretoriorum meatibus pauca secedunt &perspiratio minuitur, sequitur, ut totum corpus inde gravitatem &languorem persentiat.