Latin
GORPORIS HUMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 315-2
Unproofread scanNot analysed yet
Corporis habitus plurimum quoque facit magnamque vim habet ad morbis obnoxiam imbecillitatem, qualis est spongiosus, rarus, laxus, non latis, sed tenuibus &copiosis vasis conspicuus, sub quo facilius homines aegrotant, difficilius evadunt, &brevioris quoque vitae sunt, consentiente quoque in eo Hippocrate S. II. aphor. 44. Scholion. Quemadmodum omne robur vitale in libero &expedito solidorum &fluidorum motu &circulatione, &recrementitiarum partium ejectione consistit: ita minus potens robur in languore illorum motuum positum esse utique videtur. Cum vero per fibras laxiores &tubulos tenues atque exiles non multum sanguinis laudabilis ad motum ac robur solidorum accedere, &parum quoque per convenientia loca inutilis succi effluere potest, facile apparet, ejusmodi structurae corpora &vires habere subinfirmas &quam facile etiam a copia, intemperie &aliena rerum facultate laedi &praeter naturam affici posse. Accedit, quod in ejusmodi corporibus sanguinis &humorum stases in acutis morbis, in chronicis vero stagnationes &vasorum infarctus difficilius, quam in iis, qui compactas &robustas fibras habent, &qui latioribus vasis gaudent, discutiantur &ob id magis in morbis succumbant. Sique experientiam consulimus, certe ea nos docet, qui frequentius aegrotant &rheumatismis, catarrhis, podagrae, hypochondriaco malo, calculo, phthisi, lentis febribus, abscessibus, cachexiae, mensium &haemorrhoidum inordinatae fluxioni obnoxii sunt, &inter seminas, quae facile abortiunt &gravia in puerperio mala perpetiuntur, eos fere omnes tenuioris &laxioris esse carnis ac spongiosi corporis habitus, pinguedine saepius &nimia vasorum tenuitate laborantes. §. XXV.