Latin
GORPORIS HUMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 346
Unproofread scanNot analysed yet
Quum ratio temperamentorum, quae hominibus adsignantur meo quidem judicio, non tam in natura &temperie sanguinis, sed potius in structura &habitudine solidorum ad motus, quae haud ita facile ac fluida immutantur, quaerenda sit; rectissime etiam morbos, qui vulgo sic dictis temperamentis adscribi solent, a solidorum structura, habitu &viribus deducendos esse arbitramur. §. XXVI. Qui in spongioso &vasculoso corporis habitu multum sanguinis boni &temperati alunt, sanguinei: qui plus seri, quam sanguinis habent, phlegmatici dicuntur. Ubi ob fibras teneriores, tensiores, atque ad motum, impulsum &sensum vegetiores, expeditior &celerior per vasa cursus est, temperamentum sic dictum cholericum enascitur. Sub fibrarum vero &partium solidarum densitate, rigiditate &ad motum tarditate circuitus sanguinis difficilior vel tardior est, &ita melancholicum sic dictum exurgit. Scholion. Quando cholerici vasa ampliora adeoque magis sanguine distenta habent, temperamentum cholerico-sanguineum fit. Si vero melancholici latioribus vasis, ad majorem sanguinis quantitatem vehendam aptis, instructi sunt, sanguineo melancholicum dicitur temperamentum, ut adeo pateat, ex partium solidarum structura diversa, &pro majori vel minori sanguinis &humorum quantitate eorumque celeri vel tardo cursu, differentem temperamentorum rationem commodissime explicari posse. Apparet quoque porro ex dictis clarissime, sanguineum facile in phlegmaticum, &phlegmaticum in sanguineum, &sanguineocholericum in sanguineo-melancholicum, &contra etiam hoc in illud per diversam victus &vitae rationem, vel etiam per morbos, transire &commutari posse. §. XXVII. Dissidens haec &varia solidorum ad fluida &fluidorum ad solida, respectu motus sanguinis, habitudo ad morborum dispositionem, ortum, ad symptomatum quoque exacerbationem, item ad medicamentorum operationam aliam atque aliam utique plurimum valet &magnam vim habet, atque ob id haec cognitio medico necessaria &dignissima est. §. XXVIII. Sanguinei facile incidunt in eos morbos, qui ex spongioso habitu corporis &sanguinis plenitudine proveniunt.