Latin
CAPUT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 396
Unproofread scanNot analysed yet
VI, scribit; Ecc bit: qvidam de aqva vitae Matthioli copiosius bibit &is poralyticus factus est; alter simili vitio laborans, apoplecticus; tertius, qvi cacochymicus fuit ac podagricus, totius corporis pruritum sentiebat ac lassitudinem, cui icterus, dyspnoea ac tandem mors supervenit. Platerus a spiritu vini immoderate sumto homines attonitos observavit &stupidos, ac si opium bibissent. Et puer apud Wepferum in Tract. de cicuta aqvatica profundo somno obrutus, semimortuus cum extremorum frigore redditus est. Meretur quoque huc elegans locus adduci ex Hollerio in Comment. Sect. V. aph. 5. sape accidit nostris, ut per ebrietatem fiant phreneticis similes &delirent. At si obmutescant, statim moriuntur perinde ac apoplectici, &hoc sit ratione vinorum vinosorum, crassorum, qualia sunt Cretica. Quod vere capiti tam infensa sint spirituosa inebriativa, ejus rei ratio non una videtur. Primo enim sulphure admodum volatili, vaporoso, cerebri &nervorum maeandros replent, unde non aliter ac narcotica purissimam nervorum lympham inquinando stuporem, torporem, somnolentiam, imo brevem insaniam, sensuumque ac motus impotentiam inferunt, quae symptomata tamdiu durant, dum sulphur illud volatile exhalaverit; nam ob vim narcoticam spiritus venenum est felibus, cum cochleare ori immissum eas brevi convulsionibus necat, sicuti omnia narcotica &ob id etiam nuces vomicae id efficiunt. Deinde a spirituosis motu intestino sanguis valde raresit &expanditur, unde arteriae carotides &vasa plexus choroidaei tenuissima hinc nimium dilatata in systole &contractione impediuntur, &sanguinis transitus per caput tardior sit, unde venae ab eo infarciuntur, serum secedit &sic graves capitis morbi ingenerantur. Tametsi vinum longe temperatius sit spiritu vini, tamen ex ejus immoderato usu plurimae etiam noxae in corpus humanum redundant. Scholion.