Latin
CAPUT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 397
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis praecipua vinorum potentia &virtus in ejus spiritu resideat, tamen, quia ille admixtione partium aquearum &acidulo tartarearum temperatus est, quae quasi freno ejus subtilitatem coërcent, ne nimis praeceps sit in commovendo, hinc vinum innocentius est ejus spiritu, qui totum corpus penetrat, inque membranas ventriculi maxime &cerebri magna potentia grassatur. Et in eo quoque consentientem habemus Pechlinum, qui Libr. III. Obs. 38. ita judicat: qvi vino se qvotidie ingurgitant, non adeo periclitantur, qvam qvi spiritu ejus, &in hisce pauci seram atatem attingunt. A vini qvidem consuetudine, si eo natura contendat, arthritidis periculum, sed a vini spiritu tabes, hydrops atque icterus membrorumque omnium ac sensuum palpitatio. SX. Vina ex acido tartareo &spiritu temperata, ut sunt Germana, praesertim Rhenana, quotidie immoderatius hausta, &jejuno imprimis stomacho &ante cibum assumta ad calculum, ad arthritidem, ad podagram, ad catarrhos, ad phthisin etiam disponunt, &nocent quoque iis, qui capite &ventriculo infirmo, ubi cibi facile coacescunt, laborant. Scholion. Vinum purum, antiquum, Rhenanum convenienti usu summa est medicina stomachum confortans &omnes vires reficiens, quod mentem exhilarat, quod circulationem sanguinis promovet &digestionem quoque juvat; nihilominus immoderatiori usu corpora disponit ad morbos jam dictos: &quidem propter spirituosum elementum sanguinem nimis expandit, capiti nocet, &propter acidum, quod fovet, abundantissimum non modo ad morbos tartareos disponit, sed &eos praesentes exacerbat. Valde vero infensa haec vina sunt hypochondriacis, quia augent acidum &difficilius per alvum &alia excretoria secedunt. Novi plurimos hisce morbis obnoxios, post multa frustra tentata, sola abstinentia vini, ad sanitatem perductos fuisse. At vero major est noxa a vinis metuenda, si vaporosa spirituosa substantia imbuta sunt, si vilioris conditionis, si diu in sanguine morantur, nec bene transeunt excretoria. Ea enim est salubrium &meliorum vinorum nota, si urinam cient, alvum movent &bene transpirant, nec torporem, sed potius alacritatem &levitatem quandam in capite relinquunt. Nocet vero quam maxime vinum ante cibum copiosius sumtum, si caput infirmum est, si dolet; nocet quoque infantibus &senibus in majori copia datum.