Latin
CAPUT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 396-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dici vix potest, quantum sanitatis detrimentum patiantur ii homines, qui pro ordinario potu cerevisiis crassis inebriativis utuntur; multo vero magis periclitantur, si immoderatius eas adsumant, utpote quae longe diutius manent in sanguine, nec tam facile excretoria subeunt. Nec vero tantum cerebro &nervis, sed &visceribus vim inferunt, dum illa obstruendo morbos dant chronicos incurabiles. Non possum autem non pessimum illum medentium quorundam morem hoc loco reprehendere, qui morbis tam chronicis, quam acutis laborantibus ejusmodi crassas cerevisias concedunt, quas vix lani homines, multo minus aegroti, ferre possunt. Ego omnibus aegrotantibus suadeo, ut decoctum hordei, vel chinae &scorzonerae cum passulis, quantum velint, bibant, sanis autem &valentibus vinum cum aqua pura &levi dilutum quotidie bibendum commendo, ubi pro ratione temperamentorum plus vel minus aquae addendum est; nam vina certe lymphata omnibus cerevisiis &potibus praestant. §. XIII. Quam nocivi vero sunt potus intemperati vel nimis copiose hausti, tam perniciale etiam est, quae consuetudo maxime seminarum est, nimis parum liquidi assumere, siquidem hoc ipso passionum chronicarum fundamenta saepissime sternuntur. Scholion. Nam sanguis bonus &sanitati commodus minimum tres partes liquidi aquei, &unam solidi continere debet, quo satis fluxilis minimos tubulos libere &sine impedimento permeare &excrementitias salino-viscidas sordes per emunctoria evehere possit. Si itaque ex defectu liquidi humores nimia spissitudine &crassitie laborant, quid aliud contingere potest, quam ut hinc inde in minimis vasis restagnent, &viscera ad obstructio