Latin
CAPUT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 398
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Recte Hippocrates de veteri medicina: vinum merum potum hominem quadam imbecillitate afficit; &Libr. deflatibus: aucto derepente sanguine per ebrietatem animi functiones ejusque intelle. ctus concidunt. Et Libr. de diaeta in acutis §. 30. in ejusmodi morbis, ubi vehementem capitis gravitatem aut mentis laesionem metueris, vino omnino abstinendum &tum aqua utendum est. Caelius Aurelianus nunquam vinum concedit int morbis capitis, in doloribus, vel acutis passionibus, nisi morbo declinante vel finito. Ita etiam Celsus Lib. IV. Cap. II. in dolore capitis vinum rejicit &aquam bibendam fuadet. Si vero excussus ex toto dolor est, etiam ad vinum reverti posse scribit. Idem auctor in dentium dolore vinum ex toto circumcidendum esse suadet, Lib. VI. Cap. IX. pag. 406. Pueris vero Plato in secundo de Legibus praecepit, ne usque ad duo devigesimum annum vinum gustarent, quia nutritionem impedit propter nimium calorem, &aliam adhuc adjicit rationem Galenus Libr. I. de tuenda sanitate, quia eos ad iram &libidinem praecipites facit, &partem animi rationalem hebetem turbidamque reddit. Praeclare hinc olim Bobanus cecinit: Immodici sensus perturbat copia Bacchi, Inde quis enumeret, quot mala proveniant? Corporis exhaurit suocos, animique vigorem opprimit, ingenium strangulat atque necat. §. XII. Quaecunque de vinis crassioribus &vaporosis dicta sunt, ea etiam intelligenda sunt de cerevisiis valde inebriativis, quae plus certe nocent sanitati, quam vina. Scholion.