Latin
CAPUT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 462
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IX. DE GENUINIS CORPORA A MORBIS pus jam a morbis infestatum vel victum jacet. Tunc profecto difficile, vel prorsus extra potestatem medici est, remedia morborum causis removendis apta invenire. §. IIg 3 Supra jam satis evictum &demonstratum est, sub evtonia partium solidarum &moderato ac libero humorum circulo ac sufficientibus excretionibus &vitam &sanitatem atque integritatem corporis &animi salvam perstare atques incolumem, omnisare generis aegritudines in perverso solidorum motu fundari &ex male ingestis &excretis oriri. Ex quo utique clarum fit ac perspicuum omnem praeservandi rationem maxime in eo positam esse, ut ea conquiramus remedia, quae motum solidorum &fluidorum aequabilem &liberum, omnesque excretiones integras &illaesas conservant. §. III. Superioribus locis satis abundeque ostensum est, tardiorem sanguinis progressum per universum corpus, &maxime per viscera abdominis, corpus multis, &valde impuris humoribus replere, &retardatas tam solennes sanguinis, quam eas, quae fiunt per transpirationem &alvum, evacuationes morborum epidemiorum, acutorum &chronicorum, matres esse foecundissimas. Opera igitur danda est, ut omnibus modis evitemus ea, &maxime, quae ad ingesta &aëris usum pertinent, quae ullo modo humores augere, eos intemperatos reddere, tardiorem sanguinis progressum facere &excretio. nes impedire possunt. Quum libero sanguinis progressui &ab eo pendentibus salutaribus excretionibus nihil magis adversum sit, quam sanguinis &humorum copia ac crassities, ideo ea inquirere &sibi quam maxime abiis cavere non modo sanus, sed maxime etiam natura imbecillis debet.