Latin
CAVSIS MORBORVM, ETQV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 135
Unproofread scanNot analysed yet
Malignitatis itaque in morbis acutis nota est subita &plenaria omnium virium prostratio atque defectio, quae hisce indiciis se prodit: omnis animi ac corporis vigor deiectus est, artus robur &pristinam ad motum potentiam amiserunt, pulsus arteriarum ob systolen cordis contractiorem &languidam exilior &debilior fit, nullus placidus &qui reficiat est somnus, sed somnolentia quaedam magis magisque debilitans, vel assidua vigilia premit, aegri iacent plerumque sine dolore &sine singulari sensi, neque calor in exterioribus partibus adeo intensus est, sunt anxii &inquieti, mutant saepius situm, inque eo erecto perquam facile in animi defectionem incidunt, alvus minus recte respondet, urina plerumque tenuis, licet crebrius emittitur, respiratio est difficilior, male cohaerentia loquuntur &sine singulari convulsione valida frequentius intra paucos dies extinguuntur. §. VII. Ex hisce liquido apparet, malignitatem viribus, quae Quae viribus Quid vero vitam absolvunt &tuentur, infensissimam esse. maxime infensa. sit malignitas, &cur tam pernic alis sit? non alienum erit, hic exponere. In quo quidem evolvendo, si quis defectionis virium &malignitatis caussam per calidum nativum debile vel extinctum, aut per cessationem naturae vel archei a motu suo &directione corporis, aut per spirituum vitalium oppressionem, explicare velit: is certe nihil, quod concipi possit, quod vere existat &quod in applicatione &in connexione usui sit, afferet. Missis potius eiusmodi fictis terminis, ita sentiendum esse censemus: vires quae corpori nosito ed by Goo giti 136 SECT. I. CAP. VII. DE CAVSSIS MORBORVM ET QVIDEM stro insunt, non alias esse, nisi motrices, &quae a convenienti boni sanguinis in partes influxu, salvis tamen &integris nervis, proficiscuntur; atque adeo eos prae aliis esse robustiores, qui ampliora habent vasa, qui fibras compactiores &laudabilem sanguinis apparatum obtinent; imbecilliores vero, quibus fibrae sunt laxae, vasa angustiora &quibus parcior sanguis inest.