Latin
SECTIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 393
Unproofread scanNot analysed yet
IX. In quo quidem quum magnum naturae medicatricis arcanum &res maximi momenti contineatur: scopo nostro quam maxime erit consentaneum, ut mentem nostram circa hoc negotium paullo clarius exponamus. Videlicet observatur, ut passim inculcavimus, in omnibus motibus &paroxysmis spasmus, qui recte primo in universalem &particularem, deinde in salutarem &perniciosum dispescitur. niversalis, si totum vasorum genus, praecipue vero cor &arteriarum ac fibrarum systema affligit, &facta praeternaturali in iis constrictione, systoles &diastoles intenditur sanguinisque progressus acceleratur, febris recte dicitur, cuius pulsuum frequentia certissimus index est. Alter particularis, in certis tantum corporis partibus consistit, quas constringendo coarctat, sanguinisque liberum progresium intercipit, adeoque inaequalem commeatum efficiendo, sanguinis copiam ad alias partes minus strictas impetuose urget. Potissimum spastica haec affectio particularis nervosas &membranaceas partes exagitat, ut sunt ventriculus cum toto intestinorum volumine, in quo scenam saepe adornat, quod morbus ille spasmodicus, qui mali hysterici vel hypochondriaci nomine notus, pathemarum &varietate &atrocia planum facit testatumque. Praesto quoque est hic spaDdd smus (Hoff. Syst. Med. p. III.