Latin
PRAESERVATIO ET CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 293
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quum quo pacto &quibus haec rite sint perficienda, ego ex propria tradere nequeam experientia, aliorum utar, &methodum, quam in curanda peste summo cum fructu adhibuit doctissimus pariter &exercitatissimus Medicus, loannes Langius, heic inferam, cui postea judicium meum &monita rationi &experientiae congrua subjungam. Ita autem gravis hic auctor suam pestem curandi rationem lib. I. epist. XIIX. describit: Iam tu probe nisti, me multos, de quibus etiam conclamatum erat, in hac pestifera lue hac methodo curasse. Primum, si alvus, aliquot dies ante morbi initium, parum, vel nihil excreverat, tum glande imposita, aut levi enemate eam exoneravi. Postea alexipharmacum sudoriferum exhibui, quod, pro ratione aetatis ac virium, sudorem duas vel ires, aut plures horas, promoveret. Cordi epithema applicui. A sudore hora sexta, vel septima refectis tamen aliquo jusculo viribus, venam opportunam secui, ac mox ab alexipharmaco aliis singulis diebus, mane &vesperi, potagia alterantia, quae sua qualitate &substantia veneno resisterent, exhibui, &cor quoque confortarent, qualia sunt, quae ex succo citri, limonum, aurantiorum, acetosae &jugulae, cum momento aceti &saccharo dececta conficiuntur. In merbi declinatione, si appetitus edendi languebat, ad reliquias morbi exstirpandas, medicamentum ex rhabarbaro, agarico, cassia, aut rore Syriaco, sive manna &tamarindis Indorum exhibui. Postremo Chirurgis, ne ulceris aut carbunculi consolidationem praecipitarent; coquis vero ut praescripto tempore commoda esculenta &potuQua curationis ratione inlenta aegro suppeditarent, edixi. gens aegrorum rumerus, Deo eptimo auspice, convaluit. Bubonibus, pergit paucis interjectis, vero &carbunculis, si circa emunctoria, juxta aures parotis, sub axillis abscessus, in inguinum adenibus bubo, virtute expulsinte eruperit, aut interim carbunculus in brachiis aut cruribus effleruerit, tum festinanter, veluti in vulneribus virulentis, medicamenta quae venenum extrahunt ad locum applicato, vel cucurbitulas, aut emplustrum ex fermento, theriaca, farina, sinapi &cepa sub cineribus cocta conficito, aditis opopanaces &galboni gummis, acerrimo aceto solutis, imposito, &abscessum ante maturationem scarifica, aut aperi, vel cauterio adurito.