Latin
PRAESERVATIO ET CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 294
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero paciens ignem veretur, cauterium p tentiale ex cantharidibus &fermento confectum, aut contusam ex oleo flammulae radicem applicato, quae sua virtute calorifica &ardente non modo noxios humores attrahunt, sed &non raro factas ex his collectiones aperiunt. Est utique haec pestem curandi methodus rationi consentanea. Nam in omni morborum curatione sedulo tenendum hoc monitum, ut si alvus sub initium per aliquot dies, parum, vel nihil excreverit, leni enemate ducatur, quo ab excrementis liberentur intestina ne inde tam symptomata exacerbentur, quam remediorum virtus obtundatur. Dein probandum merito auctoris institutum, quo commodo alexipharmaco sudorem per aliquot horas movit, ut halituosum illud venenum cito exhalaret &per cutem difflaretur. Neque etiam de nihilo putandum, quod cordi applicuerit epithema. Quamvis enim non proxime tangat &afficiat cor, sed potius dextrum orificium ventriculi ejusque tunicas nervosas &musculosas; multum tamen interest, ut ventriculus, ceu pars maxime nervosa, &exquisiti sensus &quae cum nervosis universi corporis partibus consensum alit intimum, ac ubi venenum primo omnium pernicialem suam vim exserit, probe defendatur, quod fit per topica, quae antispasmodica simulque roborante balsamica virtute pollent; quem in finem ego commendare soleo, quae ex theriaca, oleo nucistae expresso, camphora, croco, castoreo ac balsamo Peruviano concinnantur. Porro post usum alexipharmacorum venam secare jussit, quod omnino proficuum. Initium enim curationis à sanguinis missione facere periculosum, eo quod primo vel ver secmuo, pos eam die, monus, sanguls ac per pherianm, adeoque etiam perspiratio, semper quodammodo imminuitur, ut venenum intus mantat. Ne dicam, metum &terrorem in peste correptis, protinus motum sanguinis ad corporis ambitum revocare, ut hinc venaesectio, quae idem efficit, non possit non nocere. Sed admitti utique haec potest si consuetudo, sanguinis abundantia &victus lautus atque vinosus urget, post usum medicamenti sudoriferi, eo quod demta sanguinis copia, propulsio materiae virulentae ad glandulas facilitatur &promovetur, tanto certius, quando postea lenioribus sanguinis ad exteriora fluxus subinde adjuvatur.