Latin
ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 356
Unproofread scanNot analysed yet
Supra tamen satis fuse jam expositum, cur &quando ex usu sit. Heic igitur monuisse sufficiat: nunquam simul &semel magis haustibus praebendum esse frigidum potum, sed successive &crebro; nunquam in principio morbi, sed elapsis jam aliquot diebus; nunquam tempore accessionis, vel exacerbationis, vel etiam sub rigore &pulsu parvo, aut intermittente; nunquam nisi plethora prius soluta. Sed quando extrema calida, pulsus aequalis, celer &magnus. §. IIX. Si febris est cholerica, acura, admodum periculosa ob succos biliosos mordaces nimium &corrosivos, nerveas ventriculi &intestinorum tunicas arrodentes, celeri &efficaci auxilio est opus. Tum igitur consultum est, pulv res absorbentes ac temperantes, crebro &majori, quam alias moris est, quantitate, propinare cum diluentibus ac demulcentibus. Quo nomine ego nunquam non expertae virtus commendo pulverem ex lapidum cancrorum, matris perlarum cornu cervi sine igne, crystalli montanae, sive lapidis talci calcinati, ana drachma, nitri scrupulo, de quo singulis horis sumenda drachma una, cum emulsionis amygdalatae unciis binis, cui drachmae duae olei amygdalarum dulcium commixiae. Ad impetuosas autem biliosas excretiones compescendas, praestabilis virtus est liquoris nostri anodyni mineralis, praesertim si cum aliquot guttis olei macis essentificetur &cum diluto vehiduso, vel aqua tantum frigida, propinetur. Quia enim nimis celerem systalticum, vel peristalticum motum in ductibus biliariis sistit efficit, ut minor copia succi biliosi ad duodenum trudaEt certe his praesidiis, tur &ob id copiosior excretio sistatur. debito tempore, congrua dosi &mature usurpatis, &cholericam, &dysentericam passionem, brevi fuisse sublatam, multis exemplis edoctus novi.