Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 357
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO. I. Summus quidam militum praefectus, quem vocant Ge-Ardeus coneralem, quadi agenario major, sanguineus &vividus, laute pioso potu juvivens vinique potissimum potui indulgens, ceterum bene lapii sanata. valens, nisi quod vere &autumno, rhevmaticis &catarrhosis defluxionibus affligeretur, potarat in convivio liberaliter vinum potens Hungaricum Tockaviense, ad mensuras minimum quatuor, eodemque plenus vesperi sub coelo nubilo &frigido in villam suam vicinam redierat. Redux factus, noctem insomnem &mire aestuans exegit, mane expertus calorem intensissimum, cum pulso magno &celeri, cephalalgia, virium prostratione, faucium ardore ac siti. Bibit quidem infusum thee, sed inde anxietas increvit &vomendi conatus accessit. Sumsit pulverem absorbentem &nitrosum, sed symptomata perstiterunt. Admisit quoque venaesectionem in brachio, sed sine levamine. Hinc vocatus ego quarto die, offendi ipsum ingenti aestu affectum &summopere conquerentem de ardore ventriculi ac siti. Illico igitur removi cerevisiam lupulatam valde &spirituosam, male eo usque ad sitim extinguendam liberaliter datam. Annuit aeger ac enixe petiit haustum frigidae. Ego vero sic concedere nolui, sed paravijulapium; ex aquae fontanae mensuris duabus, succi citri uncia, cum tantundem julepi rosarum, de quo successive biberet &cum quo fumeret, binis quibusvis horis pulverem ex matre perlatum, conchis, nitro &lapidibus cancrorum. Aeger impatiens quatuor haustibus julapium ingurgitavit omne, tres etiam assumsit pulveres ac inde refrigerium sensit insernum, melius quieYy 3 itizec quievit &parum sudavit. Iussit itaque ut denuo conficeretur julapium, ejusdemque mensuras duas intra aliquot horas me inscio ingessit.