Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 358
Unproofread scanNot analysed yet
Inde vero incidit in effusissimum sudorem, sequutae alvi dejectiones crebriores, somnus rediit, symptomata discussa &convaluit. Epicrisis. Veteres, &inter hos maxime Galenus, Aretaens ac Celsus, aquae frigidae potum in synocha &ardentissima febre mirifice commendarunt, quin in hujus usu omnem fere salatis spem reposuerunt; hac tamen cum cautela, ne detur ubi interna jam inflammatio, scirrhus, aut tumor oedematosus est. Ego quoque praestabilem simplicis hujus virtutem multoties expertus sum in cholericis passionibus, ad contemperandum bilis ardorem &acrimoniam, viresque languentes suscitandas. In nostro egregia pariter ipsius fuit facultas, maxime quod sudorem movit. Neque vero etiam nocere hoc in casu magna julapii quantitas potuit, quum sanguis a copia Hungarici vini vehementer exagitatus esset &quasi incensus. Etenim debet esse proportio quaedam inter vim morbi &vires remedii, maximeque huic febri, perite monente Aretaeo, magnum ac celer remedium opponi. De singulari autem aquae effectu sudorifero notari inprimis meretur Riverii testimonium, Cent. I. obs. XIX. ita habens: observandum, a spiritu sulphuris, vel ejus loco spiritu vitrioli, cum aqua exhibito, sudores copiosos fuisse provocatos; quod multis experimentis nobis innotuit, qui plures tertianas curatas vidimus eodem remedio. in summo accessionis aestu &urgente siti exhibito; unde copiosi sudores provocabantur, a quibus non solum paroxysmus, sed etiam totus morbus integre solvebatur. Minuenda tamen est in minori aquae quantitate spiritus quantitas, ne nimium acescat. Ceterum sicuti aquae frigidae potus &refrigerantia efficacissima in febre, quae a sanguine propter spirituosorum abusum nimium exaestuato accenditur; ita vicissim aquae calidae potus, in febre, quae in sanguineo pituitosis, ex obstinatis per aërem frigidum &humidum cutis potis inducitur, virtutis est longe saluberrimae. Vide ego saepe plebeios, sub coelo pluvioso, nebuloso &humido inter labores versantes diu &inde febre correptos, solo potu calido, ex aqua, cum carduo benedicto &scabiosa decocta, adjecto aequali mensura vino, &calide pota hac mixtura, sudore inde oborto, cito ac tuto morbum discussisse.