Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 359
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem frigida etiam sudorem movere possit, ratione non caret. Nam expansum nimis vasorum elaterem adducendo, tonum &robur ipsis restituit. Calorem fervidum restinguendo, impedit seri &lymphae coagulum, quod ipsis a forti calore induci albuminis ovi exemplo constat. Tenaces autem succi, minima vasculorum excretoriorum obstruentes, liberam evacuationem impediunt. Frigidum quoque aestuanti corpori immissum tepescit, tepidumque factum fluxilitatem humoribus conciliat &aridas exsuccas partes mollit.