Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 359-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO II. Generosissima femina, triginta sex annorum, sanguineo cholerica, natura sensibilior, animo in affectus prona, inge nio alacris &sagax, ceterum corpore nervosa &robusta, ciborum appetens &liberaliter coenans, ob alvum adstrictiorem &collectas inde cruditates diu conquesta est de doloribus pressoriis &inflatione ventriculi ac hypochondrii sinistri, mensium quoque, ob uterum ex crebra &annua fere impraegnatione debilem, fluxum, ratione copiae &temporis, non experta est legitimum. Ad tollenda haec vitia multis quidem usa est medicamentis &Medicis, sed sine levamine. Aquarum autem medicatarum potum, ob ventriculi imbecillitatem &atoniam, ferre potuit nunquam, melius tamen balneum Accidit interea, ut medio vere, ex aquis Toeplicensibus. post gravem terrorem &excandescentiam, praecedente levi horripilatione, incideret in febrem valde aestuosam, quae sitim cum calore accendit intensissimam, somnum excussit omnem viresque mirifice prostravit. Accitus primum Medicus loci, qui venaesectionem, ante sex habdomades vix admisizec missam, reiterare renuit. Quinto die vocatus ego, pulsum fortem &magnum deprehendi, cum aestu intolerando, anxietate circa praecordia, inquietudine, insomnia &dolore dorsi.