Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 445
Unproofread scanNot analysed yet
Ob distenta enim a flatibus intestina, sanguis ad cordis &pulmonum vasa validius urgetur, ibique collectus &densatus, aegerrimam facit spirationem cum pectoris angustia. Nam quod dolor est in partibus nervosis id anxietas in corde &pulmonum vasis, a sanguine nimium distentis. Frustranea autem fuit evacuatio per superiora &inferiora, quippe quae subtraxit humidum sanguinis, genuinam morbi medicinam, coarctatione etiam abdominis sub vomitu, magis sursum ad pectus sanguis est coactus &spiratio difficilior reddita. Potus quoque acidularum frigidus in morbi vigore, caruit ratione omni, ac propter frigus, non potuit non noxam inferre gravem. Fuit autem hic morbi artifex, qui singulari methodo febres petechiales curandi, in Actis Berolinensibus inclaruit.