Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 476
Unproofread scanNot analysed yet
Illa enim dorsi sub vectura aut equitatione succussatio, sanguinem omnino impetuosius agit ad renes; vnde novi, feminas curru vectas ad crebriorem urinae urgeri missionem. Novi etiam validiori hoc motu calculum in renibus quiescentem, esse loco trusum &in uretheres cum dolore translatum. In cura autem sic exclusae nephriticae febris, optimum &praesentissimum auxilium in sanguinis subtractione, cujus tamen quantitas merito Medici judicio relinquenda. Neque etiam ego melius novi in plethoricis renum passionibus obnoxiis praeservativum, quam venaesectionem tempestive &cum judicio institutam. Atque hinc petenda est ratio, quod notante dudum Hippocrate, ab inflammatoriis ejusmodi febribus, rephriticis, peripnevmonicis &phreneticis, liberi maneant, quibus haemorrhoides recte fluunt.