Latin
x
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 x
Unproofread scanNot analysed yet
Sane quum vita &sanitas res sit adeo pretiosa &inaestimabilis, princeps &praecipua omnino esto cura, ne quippiam admittatur, quod eandem ullo modo labefactare, multo minus destruere, queat. Eo potius summo enitendum est studio, ut morbi &praematura mors arceantur. In hoc enim praecipuum medentis positum est officium, tum quod magis in ipsius potestate situm, tum quod ex centum, vix unus eam attingit aetatem, ut ex scientia rerum salubrium &insalubrium, praesentem morbum depellere tuto &certo norit. Vt itaque officio suo recte satisfaciat artifex, per remedia, quae ipsius manus &instrumenta, nihil plane agere debet ex opinione, quae secundum Hippocratem de decent. orn. in crimen verti debet eam adhibentibus, sed simplex sectanda veritas, cujus genuinus character, si ex indubiis &inconcussae veritatis principiis, apta connexione ita potest deduci &demonstrari, ut animum convincat dibzy G Google cat, nec dubitatio amplius supersit. Vrsit hanc demonstrationem serio jam primus artis conditor, Hippocrates, passim. Sic enim graphice scribit epist. XXVII. ad Athen.