Latin
INDICATIONES CVRATORIAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 198
Unproofread scanNot analysed yet
In malo graviori autem &ubi a sero sub cute capitis stagnante, tumor visu, nec non ex dolore tactu cognoscitur, B. WEPFERVS toti raso capiti emplastrum velicatorium, instar cucuphae imposuit, cujus effectus hic fuit, ut sine obortis vesicis magnam seri viscidi subtraxerit copiam: quod remedii genus jam tum ab ipso RIVERIO, vide ejus observat. in pertinaci capitis dolore, summo cum fructu usurpatum fuisse animadvertimus. VI. Interdum fit, ut praeter consuetudinem intensus dolor, certum duntaxit locum occupet, a materia, fixius &paulo profundius membranis inhaerente, oriundus; quo casu Medicus Gallus cum prudentia doctus &in observatione curiosus CHENEAV, vide sis ejus observationes, miraculosum plane herbae ranunculi pratensis impositae vesicantem effectum, non satis praedicare potest: de cujus herbae specie scribit, quod foliis anemonae assimuletur, &masticata linguam mordeat quam maxime; hujus folia in mortario marmoreo contusa, &simul emplastro perforato apposito, parti applicare jubet. Videtur haec herba autem haud dissimilem cum moxa possidere effectum, quae etiam in ejusmodi dolore a Medicorum peritissimis magnopere aestimatur. Ego rebus sic stantibus, felici aliquoties cum successu, rasae prius quam occupavit dolor parti, siccum sal volatile salis ammoniaci, cum aequali parte pulveris sinapi mixtum imponi jussi, eo quod paulo fortiorem discussionem, tam profunde inhaerens vitiosus humor requirat. VII. Quid in graVbi vero dolor a suppressa coryza, sive a muco, invativo.