Latin
INDICATIONES CVRATORIAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 199
Unproofread scanNot analysed yet
tra narium concamerationes &sinus, detento oritur, expedit crebro, sal quod vocatur Anglicanum, &nihil aliud est, quam sal volatile siccum salis ammoniaci, cum oleo cephalico, ut lavendulae vel majoranae exaltatum, saepius naribus admovere, vel etiam errhinum pulverem leniter sternutationem moventem, qui ex herba majoranae, betonicae, maro vero, floribus benzoës &pulvere caryophillorum concinnatur; ad interiora narium admittere. §. VIII. Quomodo Quod si vero causa chronici &immanis doloris, tractandus in valde corrupti seri &sanguinis niassa, ut fit in lue Gal qui fit a sero. lica &scorbutica, fundamentum suum habet, tunc uti &sanguine que necessarium est, congruis &specificis remediis hisce corrupto. morbis sanandis accommodatis causam morbi aggredi; quo faciunt quam maxime lignorum decocta cum antimonio crudo, si prius humores corrupti per alvum probe, per ejusmodi quas jam supra dedimus pilulas, exclusi fuerint. Multum etiam tunc ex diaeteticis confert, abstinentia sive media per unum vel alterum diem, nec non labor &exercitatio corporis ad sudorem usque. Vtile quoque est, in pertinaci tali morbo, ab impuro qui nascitur sero, per medicinam, sudorem provocare: cui scopo egregie sequens pulvis satisfacit. Recipe cinnabaris nativae praeparatae, cerussae antimonii sive bezoardici mineralis, salis volatilis viperarum vel cornu cervi, nitri purificati, singulorum grana X. camphorae granum dimidium, pro dosi, desuper bibendo decoctum sanguinem purificans.