Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 344-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Quadraginta abhinc circiter annis, cum officio Physici Mindae fungerer, vir honoratior annorum XL, cholericae &in iram valde proclivis naturae, ingenii vero acuti &vividi, cibos infumatos &salitos in delitiis habebat, &liberaliter quoque vino &spiritu vini utebatur. Hyeme, sub aura valde algida, ex itinere domum reversus, de dolore lumbari, acerbis ventris torminibus, alvo dura &constricta, quae trium clysterum injectionem elusit, conquerebatur. Aderat calor praeternaturalis, summa sitis &vigilia.