Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 354
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VIII. Serenissimus S. R. J. Princeps ante aliquot annos per Archiatrum adversam suam valetudinem, salutare consilium suppeditandi causa, ad me perscribere jussit. Is cum in florente aetate constitutus, boni &sanguinei corporis habitus, ingenii valde vividi &alacris, hariumihaemorrhagiae in juventute valde obnoxius esset; per integrum fere annum saevis doloribus, &atrocibus intestinorum tormentis fuit affectus: quo factum est, ut in ingentem virium lapsum atque in corporis tabescentiam conjectus fuerit. Ad fluxum haemorrhoidalem quaedam adfuit suspicio; qui tamen non rite &ex voto procedebat. Ad hunc promovendum &dolores mitigandos varia usurpata fuere remedia, &haec quoque pilularum polychrestarum &ad exemplar Becherianarum paratarum frequens usus intercessit: qui parum tamen profecit. Quaesitum itaque ex me fuit: utrum thermae Carolinae convenienti regimine usurpatae, tuto &exoptato cum fructu possint adhiberi? Ego responsum dedi, quod tam ad arthritidem, quam ad dolores ventris spasmodicos, nec tutius, nec praestantius, harum thermarum SECT. II. CAr. V. De Intestinoram dolorilus. 355 marum usu, cognitum mihi sit atque perspectum auxilium: quod multis exemplis confirmare valerem.