Latin
37.5 to 37.8
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 37.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ego certe vidi cessantibus in gravidis mensibus sanguinis exspuitionem singulis mensibus redeuntem, partu vero excluso &redeunte Vicismenstruo fluxu sponte sine periculo emanentem. sim notavi haemoptysin tempore graviditatis cessantem &enixo foetu uteroque vacuo prodeuntem &sine periculo per aliquot annos insistentem. Vidi quoque fanguinis sputum periculi expers in iis, quae parcius justo tributum solvebant lunare. XIV. Id vero omnino certum ex omnibus, quae praeter naturam accidunt haemorrhagiis, vix ullam esse frequentiorem non modo &saepius redeuntem, sed etiam magis ancipitem &periculosam, quam haemoptysin. Nam haud facile secundam valetudinem perfecte recuperant hoc malo semel gravius correpti, nisi qui magna cura vitam postea colunt &sanitatis regulas observant, neque etiam tum speratus semper consequitur sanitatis effectus. Pulmo quippe ex visceribus est nobilissimis, qui dum sanguinem ex uno cordis ventriculo ad alterum transmittit, vitae servit insigniter, quia vero ea propter dum vita est in continua expansione &compressione versatur, vas in ipso ruptum vel sauciatum sanguiferum difficulter admodum coalescere &consolidari potest. Accedit, quod extravasatus in pulmone sanguis, non facile penitus per bronchia &asperam evehatur, sed in vesiculosa subram arteriam stantia restitans, putrescat &teste jam Hippocrate in pus, ulcus ac denique in hecticam &tabem lethalem transeat. Quare veritati omnino respondet Tralliani Ltb. VII. Cap. I. testimonium, ita habens: ipsa quidem sanguinis exscreatio per se, dummodo non immoderatam vacuationem inducit, vitam non adimere consuevit, sed pessimorum morborum longorum magna ex parte causa redditur. Potissimum majus vel minus est discrimen quod infert haemoptysis ratione causarum &illorum in quae incidit corporum. Scilicet si senioribus accidit, debilior quantumvis &non tam vehemens quam juvenibus sanguinis evacuatio, major tamen virium sequitur dejectio &facilius putrida pulmonum corruptio, quam excipit hecticus calor, qui corpus &vires tandem cum vita penitus consumit. Gravius quoque ac certius subest periculum, quando diuturnum profundum moerorem insequitur haec sanguis evacuatio, quando infimi ventris viscera una obstructa, atque humores dyscrasia scorbutica acri biliosa simul infecti. §. XVI. Demum nec sanationi spes, nec medicinae locus est.