Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 37.9
Unproofread scanNot analysed yet
si ipsum pulmonum viscus non amplius est integrum, sed vel vomicis resolutionem eludentibus obsidetur, vel vasa polyposas concretiones recondunt, vel etiam varices, vel potius: nevrysmata in canalibus praesto sunt, quibus crebra &profusissima sanguinis fit effusio, tandem funesta. Has enim plerumque in haemoptyicis subesse mortis caussas, edocet cadaverum sectio, qua patefit, non modo pulmones maxim, ex parte utplurimum esse corruptos, a sanguine ibi effuso putrescente &ipsam substantiam nembranaceam solidam depascente, sed &hospitari saepius polyposas concretiones in vasis pulmonalibus, &quidem magis Digi gis in iis, quae plus cum sinistro, quam dexrro cordis ventriculo communicant In iis autem, qui rupto sanguineo tumore pereunt, pulmones a sanguine effuso multo spumoso obrutos &nigros inveniri, restitante adhuc exigua in vasis sanguinis quantitate.