Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 248
Unproofread scanNot analysed yet
Neque etiam mirum est, quod ex balneis ac acidulis frigide, spasmis nondum consopitis, nec praeparato antea corpore, potatis invaluerunt symptomata, &praesertim singultus accessit: omne enim frigus nervis est infensum, &spasmodicas affectiones insigniter auget. Contra, ubi vehementia mali congruis medicinis mitigata, ac corpus probe praeparatum fuit; eaedem acidulae, quae antea nocuerunt, praestantissimum tulerunt levamen. Neque ego, quod bona fide testari possum, in hoc longo &pertinaci malo vel mitigando vel debellando, vel graviori periculo avertendo, securius &praesentius remedium vel auxilium deprehendi, quam post convenientem aquarum mineralium &balneorum usum in exquisito vitae regimine, moderata diaeta, motu &exercitatione corporis, &temperatioribus stomachicis quae virtutem intestinorum peristalticum placide roborant, flatus discutiunt, &alimentorum dissolutionem promovent.