Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 27
Unproofread scanNot analysed yet
aequinoctia invadunt, vel solstitia, maxime in hypochondriacis, haemorrhoidariis, atque melancholicis in talo, praemisso clystere, viscidos humores cum flatibus evacuante, instituenda sit. Quando etiam hypochondriaca passio epilepticum sustentat morbum: tum praemissa pro re nata venaesectione, potum aquarum temperatarum mineralium, minime vero balneum, accessiones mitigasse novi. Quid de evaAnte specificorum antepilepticorum usum, antepilepticuantia, temperantia &alterantia exhibere oportet: alias corum usu enim plus damni inferunt, quam emolumenti. Quando statuendum. cunque malum ab externe capiti illata violentia, &hinc suborta stagnatione vel extravasatione humorum in capite originem traxit: tum cinnabarina rite praeparata, id est in tenuissimum pollinem crebriori trituratione aut laevigatione in marmore redacta, quo ejus particulae in massam sanguinis abire queant, &interne largius cum aliis cephalicis ac diaphoreticis exhibita, vere specifica etiam pollent efficacia; quae in hoc casu virtute, qua gaudent, lympham stagnantem resolvente ac discutiente absolvitur. Inter externa remedia ad compescendos motus effrenes inservientia, nihil deprehendi praestantius Linimento ex axungiae humanae uncia una, olei nucis moschatae expressi uncia dimidia, olei rorismarini, lavendulae &rutae ana drachma una composito, ac cervici &spinae dorsi inuncto.