Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 305
Unproofread scanNot analysed yet
Prout vero subjectorum diversa est constitutio; diversum quoque terror edit effectum, plus minus graviorem. In nostro puero malo vehementiam ad auxit opiatorum pulverum usus; quibus sanguis viscidior, &ad subeunda concrementa opportunior redditur. Atque cum tali ratione, morbus in principio inconvenienter tractatus, dein plane sibi relictus fuit: non fieri potuit, quin humores hinc inde stagnaverint, eorumque scrosa portio extravasata, hydropem generaverit. Tum vero, cum nimia succorum moles extra vasorum alveos extravasata, a corde derivata fuit; ejus motus palpitatorius omnino mitior esse debuit. OBSERVATIO IV. Juvenis annos natus octodecim, temperamenti Palpitatio cordis a nicholerici, tenerioris constitutionis, &vivacis ingenii mia sanguihausto post vehementem iracundium, copioso potu, eonis commotique frigido, mox ingenti cordis palpitante motu corripione. tur. Is per integrum vexabat annum, ita ut per intervalla, mox aliquot horarum, mox dierum recrudesceret; &a quavis humorum commotione, vel per vinum calidius, vel fortiorem corporis motum, vel graviorem animi affectum excitata, nec non ab usu ciborum flatulentorum protinus rediret. Interim manebant integrae vires, ad(Haffm. Sst. T. V. )Boogle adpetitus avidior, sanguine vultus, totumque corpus turgebat: quare, in cassum datis varii generis antispasmodicis, succinatis, castorinis, pulveribus antepilepticis, pilulis aperitivis, aliisque, tandem sanguis, ex vena in pede tusa, singulis detrahebatur mensibus; quo facto, juvenis ille, a malo suo feliciter fuit liberatus. Epicrisis. Variae in praesenti casu concurrunt caussae; quarum una alteri manus praebuit auxiliatrices. Juvenis nimirum ille ingenti humorum praeditus copia, simulque ad eorum stagnationes dispositus fuit.