Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 306
Unproofread scanNot analysed yet
Accessit iracundia, quae vim possidet, exaestuandi, &ad habitum corporis compellendi sanguinem; potus vero frigidus eundem in orgasmo constitutum ad interiora validius rapiendi, facultate pollet. Quamobrem hujus copia nondum imminuta, in cassum utique data fuerunt cuncta, utut praestantissima remedia. Praestat potius in tali casu, sanguinis molem venaesectionibus, saepius repetitis imminuere; atque tum relaxatis fibris, per congrua subfidia, veluti sunt martialia, pristinum instaurare robur.