Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 306-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Octodecim annorum adolescens, celeberrimi archiatri filius constitutionis tenerioris, post corpus pilae lusu ad calorem, sudoremque commotum, copiosam ingurgitavit cerevisiam; neque vero ullam, praeter corporis lassitudinem, inde sensit molestiam. Elapsis duabus septimanis, largius hausit vinum; &insequente nocte protinus insigni capitis dolore, praecordiorum anxietate, vomitu, cordisque palpitatione corripitur. Hanc retinuit per quatuor annos, modo longioribus, modo brevioribus intervallis recurrentem, atque cum gravissimis semper stipatam anxietatibus: notabile tamen fuit, paroxysmos, incurvato corpore, vel reclinato ad dorsum capite, insigniter imminutos ac mitigatos fuisse.