Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 577
Unproofread scanNot analysed yet
§. III. Non minus discrepat cholera a diarrhoea biliosa. Differentia cholerae diQuamvis enim utriusque affectus eaedem ferme deprehenarrhaea bidantur caussae; attamen &diversa exhibent symptomata, liosa. &diversam praebent prognosin. Nam sicut diarthoea biliosa nihil est aliud, quam copiosa saburrae biliosae, vi motus peristaltici intestinorum in suo naturali, vel deorsum tendente itinere, spasmodice constricti per anum facta excretio: ita e contrario haec diarrhoea nunquam in cholera quidem abest; sed praeter eam adhuc inversio quaedam peristalseos, ventriculi potissimum ac duodeni accedit, &ideo conjunctae semper sunt vomitiones. Distinctio Distinctio cholerae ipsius in siccam &humidam non cholerae in insuper habenda est: illa dicitur, si flatulentis vaporibus siccam &huventriculus ac intestina adeo distenduntur, ut illi non sine midam. summis anxietatibus, copiosa quantitate supra infrave eructentur; cujus notabile exemplum recensetur in ACT. MED. BEROLIN. dec. II. vol. III. pag. 73. de qua nobis sermo non est. Humida vero vocatur, qualem §. 1. descripsimus; quae iterum vel cum febre, eaque gravi inflammatoria complicatur, quam medici ardentem seu causon appellant, &nos Tom. IV. med. Syst. P. 1. descripsimus; vel sine regulari febre, licet non sine omni horripilatione, ac incerto aestu deprehenditur. Haec plerumque est idiopathica; licet etiam symptomatice nonnunquam accedat dentitioni difficili juxta SYDENHAMIVM prax. med. pag. 754. febribus malignis, secundum RIVERIVM Cent. III. obs. 78. &febri leipyriae, quae absque superveniente cholera non cedere scribiDd dd (Hossm. Pst. T. V.) 578 CAP. VIII. De cholera &diarrhoea biliosa. scribitur ab HIPPOCRATE in Coec. aph. 123. &DVRETO in Holler. de morb. int. L. I. Cap. 51. pag. 235.