Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 636
Unproofread scanNot analysed yet
ubi refertur, Medicum foeminam, quae octies abortiverat, repetitis venaesectionibus circa initium quarti mensis, item circa septimum ab ulteriori abortu praeservasse. Nec deficiunt exempla, ubi singulis mensibus ex venaesectione petendum fuit auxilium: cujusmodi observationes apud STALPART VAN DER WIEL, HILDANVM, BILLINGERVM, RIVERIVM Cent. L. abs. 53. VERZASCHAM Cent. I. obs82. aliosque non sine fructu legi possunt. Cumprimis vero tunc opportunissime detrahitur sanguis, si naturam in movendo abortu esse occupatam, ex doloribus modicis, lumbos potissimum infestantibus, &ad ossa ischii, nec non os sacrum descendentibus, colligitur. Cujusmodi molimina ad abortum quoties occurrunt, toties, monente Clarissimo BOERHAAVE, sanguis e partibus superioribus mittendus est. Utilissimum hanc in rem FERNELII monitum, quod habet l. II. meth. med c. 12. inferiores praegnantium venas, scribentis, incidere minime tutum, quod impetu deorsum converso menses procedant, praecipiteturque foetus. §. III. Quum porro gravidae, quibus alvi constipatio familiarior est, &quae insuper pathematibus hypochondriacis, vel hystericis obnoxiae sunt, ad abortiendum admodum pronae deprehenduntur: eo respicere deber medicus, ut per totum gestationis tempus, maxime prioribus mensibus, apertam convenientibus remediis servet alvum. Ego non semel quidem, sed soepius observavi, quod, uti a sanguinis abundantia in gravidis, vasorumque imi ventris nimia repletione difficillime succedit alvinae excretionis negotium; ad priita eadem, subtracta legitima sanguinis quantitate, stinum mox redeat officium. Inter pharmaca vero, quae hic alvinam excretionem tuto adjuvant, eminent passulata, mannata, inque primis thabarbarina.