Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 127
Unproofread scanNot analysed yet
Novissime plenaria visus abolitio, oculis illaesis existentibus, supervenit; corpus, licet satis musculosum, adeo tamen debile ac languidum est, ut si ex lecto attollatur, artus quasi collabi videantur; sinistrum brachium frequens tremor occupat; caput est tumidum, &loquelae summa difficultas. Alvus satis libera, &adpetitus integer est; sed nares perpetuo siccae, &crebri urgent sudores. EPICRISIS CVM CONSILIO. Adfectionum, quae in praesenti casu variolas subsistentes exceperunt, causa est plethora serosa; siue seri atque lymphae spissae ac impurae magna per totum corpus abundantia; quae plerisque infantum familiaris esse solet. Hinc catharrales aurium, narium, oculorum, capitis &c. defluxiones in nulla aetate magis frequentes deprehendimus, quam infantili &puerili. In nostro quidem aegrotante variolarum subsistentia primam consequentibus malis dedit occasionem: excrementitii enim humores, qui per hoc exanthematis genus alias excerni solent, pustulis ob nativam forte generis nervosi debilitatem non rite extrusis intra corpus retenti, inquinarunt serosum &lymVnde originem traxerunt catharrales afphaticum laticem. fectus, abdominis durities, &facta materiae serosae ad cerebrum &medullam spinalem metastasi, variarum partium resolutiones paralyticae, ut oculorum, linguae nervorumque ad brachia &pedes tendentium. 2) Curatio tanti mali solis ferme internis perficienda est remediis, &quidem talibus, quae visciditatem lymphae resolvendi, ejusque nimiam molem consumendi facultate pollent. Consultum igitur duco, ut sequenti procedatur ratione: Purgato per pulverem Cornachini corpore, omni mane sumatur pulvis ex cinnabaris optime praeparatae granis quinque, lapidum cancrorum granis octo, &mercurii dulcis grano dimidio confectus; quo per sex dies usurpato, iterponatur iterum laxans; tumque per sex rursus dies sumto pulvere, repetatur laxaus.