Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 201
Unproofread scanNot analysed yet
Ego autem aliquoties, &nuper modo litteratum vidi, qui veris leprosis symptomatibus adfectus per annum &vltra cum suis domesticis sine horum noxa versatus est. Aliter vero res sese habet in Graecia, vbi hoc morbi genus longe magis est contagiosum: &perplacet mihi ideo AETIVS, qui lib. AIII. cap. XXV. ita scribit: non absurdum fuit, puerorum gignendorum gratia per rariora interualla coire; neque in totum contagiosae successiones huius adfectionis in omnibus fiunt.