Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 248
Unproofread scanNot analysed yet
Quo etiam illi debent referri, qui post variolas, morbillos, febres &inflammationes vlcera externarum partium cariosa dysepulotica, internarum partium apostematoda experiri solent; vix aliam ob causam, quam quod consumta sanguinis parte balsamica, tenui &nutritia, reliquus cruor difficilius circumagitur, ideoque facile in effoetam ac putridam abit diathesin; licet non raro vsu veniat, vt a praegresso morbo in sanguine materiae relicta sit copia, quae tanta posthaec mala excitare valet. Praeter haec vero, aetas iuuenilis, infantilis &senilis, habitus corporis laxus, spongiosus seu copiosis &exilioribus vasis donatus, temperamentum sanguineo-phlegmaticum, intemperantia in victu, aer squalidus &humidus, &vita laboris expers &c. mirum in modum vlcerum generationi velificari solent. Horum enim omnium ea est indoles atque potentia, vt sanguinem copiosum, &,ob languidiores excretiones impurum, multaque humiditate praeditum ingenerent: qua ratione non potest fere non accidere, vt exinde tardior, segnior &impeditior sanguinis succedat circuitus, qui omnis cacochymiae &impuritatis mater est foecundissima; sicut e contrario vegetior sanguinis circulus omnes heterogeneas partes a mixtione animali procul arcet, putredinemque egregie auertit.